- TUNGRI
- TUNGRIpopuli Belgii, in Eburonum, quorum pars maxima inter Mosam et Rhenum erat, ob Salbinum et Cottam Legatos, cum una legione et 5. cohortibus interfectos, ac Q. Ciceronis castra oppugnata, a Caesare excisorum, loca successêre. Complectunitur autem antiquam dioecesim Tungrorum, vel Traiectensium, quae Dicecesim Leodicensem, qualis nunc est, atque etiam non minimam partem Ducatuum Brabantiae, Limburgensis et Dioecesim Comitatumve Namurcensem continebat. Inter legiones Palatinas 12. Tungricani Seniores: inter auxilia Palatina 65. Sagittarii Tungri memorantur Amm. Marcell. l. 26. et 27. Horum urbs Episcopalis et ampla olim in Brabantia, a Leodio et Traiecto 3. leuc. in Ortum, nunc parva est, iuxta amnem Iecoram Iecker, qui apud Traiectum Mosam auget, in ditione Leodiense. Media inter Traiectum ad Mosam, in Ortum, et Famum S. Trudonis in Occasum, in limite Brabantiae, 3. leuc. utrinque. Olim et Aduatuca Tungrorum. Baudrand. Postea more complurium Galliae urbium, Gentis nomine aslumptô Tungri dici coepit, hodieque Tongeren. Hîc aquae Spadanae, iam Plini tempore nobiles, l. 31. c. 2. Urbe, mortuô Aravatiô Episcopô ab Attila funditus, post incensas Metas, evertsâ, sedes Episcopalis Traiectum ad Mosam translata est, ita ut saepius Traiectenses quam veteri nomine Tungrenses Episcopi appellarentur. Verum reparata postm odum urbs, hodieque incolarum multitudine, industriâ, Basilicarum ac Monasteriorum splendore insignis est: Tenetur a Gallis bellô ultimô. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.